BACK

CORDE NATUS EX PARENTIS

CHRISTMAS
Aurelius Clemens Prudentius, d.413 / Trope to a 13th c. Sanctus





English: OF THE FATHER'S HEART BEGOTTEN

CORDE NATUS EX PARENTIS


1 Corde natus ex Paréntis,
Ante mundi exórdium
Alpha et O cognómina
Ipse fons et cláusula.
Omnium quae sunt, fuérunt,
Quaéque post futúra sunt,
Saeculórum saécula.
2 O beátus ortus ille,
Virgo cum puérpera
Edidit nostram salútem,
Feta Sancto Spíritu,
Et Puer, Redémptor orbis,
Os sacrátum prótulit,
Saeculórum saéculis.
3 Psallit altitúdo caeli,
Psallant omnes ángeli,
Quidquid est virtútis usquam
Psallat in láudem Dei:
Nulla linguárum siléscat,
Vox et omnis cónsonet,
Saeculórum saéculis.

First upload: 2004? / Update: Dec 06, 2010