INDEX

COR DULCE, COR AMABILE / The Sacred Heart

Anon. / German Melody, 1669. (J.L.)

Please click here to start MIDI

Latin: VEXILLA REGIS PRODEUNT (Lent and Passiontide)

French: SUR LA PATÈNE (Blessed Sacrament)

COR DULCE


1 Cor dulce, Cor amábile,
Amóre nostri saúcium,
Amóre nostri lánguidum,
Fac sis mihi placábile.
2 Cor Jesu melle dúlcius,
Cor sole puro púrius,
Verbi Dei sacrárium,
Opum Dei compéndium.
3 Tu portus orbi naúfrago,
Secúra pars fidélibus,
Reis asýlum méntibus,
Piis recéssus córdibus.





COR DULCE


1 Cor dulce, cor amabile,
Amore nostri saucium,
Amore nostri languidum,
Fac sis mihi placabile.
2 Vindex reis irascitur
Deus sed, ut te respicit
Placatus iras adjicit
Et fulmen obliviscitur.
3 Jesu, Patris cor unicum,
Puris amicum mentibus,
Puris amandum cordibus,
In corde regnes omnium.
** Amen.


INDEX